- CARICA
- I.CARICAcertum genus ficorum Plinio, l. 15. c. 19. Ex hoc genere sunt, ut diximus, Cottona et Caricae, quaeque conscendentinavem adversus Parthos, omen fecêre M. Crasso, venales praedicantis voce Cauneae. Et quidem Syriae peculiare, Omnia haec, addens, in Albense rus e Syria intulit L. Vitellius. Vide quoque eum, l. 13. c. 5. Alibi tamen et Aegypto vindicat, l. 15. c. 28. ubi illas cute in Aegypto placere, hancque solere detrahi in ficis vitentibus, in siccis maxime gratam haberi, ait; sicque siccas ficus a Caricis separat, quum alii Caricas τὰς ἰςχάδας appellent, i. e. Ficus siccas. Hinc Cicero de Divin. l. 2. Cum M. Crassus, inquit, exercitum Brundusii imponeret, quidam in portu Caricas Cauni advectas vendens, Cauneas clamitabat: Caricuam generale vocabulum faciens, cuius species Cauneae. Quas itaque alii Carieas vocant, i. e. ἰςχάδας, Plinius siccas ficus et siccatas nominat. Ut l. 15. c. 19. Panisque simul et opsonii vicem siccatae implent. Et paulo ante: Senescunt in arbore, anusque destillant gummium lacrimâ. Siccas honos laudatas servat in capsis. Certe, sutcumque Caricae sicus certum suerint genus, a Caria quippe denominate, αἱ Καρικαὶ ἰςχάδες; Prisci tamen Romani, ut in multis aliis rebus fecerunt, Caricarum nomen de omnibus ficis siccatis et transmarinis usurpârunt. Quod idem et Cauniis postea contigit, quae ex Cauno advehebantur, Cariae urbe, ut infra videbimus. Unde Plinium Syriae, et Aegypto caricas vindicantem hallucinatum esle, colligit Salmas. ad Solin. p. 937. Earum optimae et praestantissimae erant Ebusitanae, quarum meminit Statius, Saturnal. l. 1. Sylv. 6. v. 12.Quidquid nobile Ponticis nucetisFecundis cadit aut iugis Idumes,Quod ramis pia germinat Damascus,Et quas percoquit Ebosea caunas.Ubi eum Damascenis prunis et palmulis recte iungi Caricas sive ficus aridas, nemo non videt, etc. In massas autem compositae afferebantur seu globos, quae παλάθαι Graecis. Hesych. παλάθη, ἠ τῶ σύκων ἰπάλληλος ςθέσις: παλάθαι σύκαν μαζία: quod idem de prunis cottanisque legimus. Martialis, l. 13. Epigr. 28.Haec tibi quae torta venerunt condita metâ,Si maiora forent cottana, ficus erant, etc.Ubi metam tortam Poeta vocat, e tortis iuncis textam sportam, metae modô, in acuminatum fastigium desinentem. Cuiusmodi camstris Massilienses hodieque caricas suas recondunt ac exportant et cabas vocant. Dalechampius, Not. in Plin. l. 13. c. 5. Vide infra in vocibus Massa et Offa: plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 935.II.CARICAdomicilia dicuntur, quae in edito sita sunt, et naturali munimentô tuta. Cael. Rhodig. l. 27. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.